- TRIDENS
- TRIDENSNeptuni insigne, quô a Cyclopibus donatus fingitur, uti videre est pluribus apud Natalem Comitem, Mythol. l. 5. c. 8. adde, quae diximus in voce Neptunus.Sed et tridentem in clypeo suo gessit Dryas, apud Papinium Statium, Theb. l. 7. v. 255.Mille sagittiferos gelidae de colle TanagraePromovet ecce Dryas. hic cui nivea arma tridentemAtque auro rude fulmen habent ---Quod Orionis genus iactabat ait vetus Schol. quod sidus fundo solet maria excitare, non aliter quam cum tridente suo Neptunus. Certe de eo Virgil. l. 1. Aen. v. 539.Cum subito assurgens fluctu, nimbosus Orion,In vada caeca tulit, penitusque procacibus Austris,Perque undas, superante salô, perque invia saxaDispulit —————Classem scil. Sunt tamen, qui velint Orioni tridentem ascriptum, propter tres stellas, quae, manum eius praecedentes, alibi pro gladio a Poetis habentur. Nisi malis inde id factum, quod hic ipse Orion ex Neptuno, cuius per petuum hoc signum, ortus creditus est non paucis. Vide Scholiasten Germanici, Hygin. Astronom. et Casp. Barthium, Animadv. ad Statium, d. l. Idem vero Retiariorum, apud Romanos, relum fuit, qui fuscinas tricipites in Mirmillones dirigebant. Hinc Martialis, l. 5. Epigr. 25. ubi variis praeconiis Hermetem gladiatorem in omni genere armorum principem, laudat, inter alia ait,Hermes aequoreô minax tridente.Qua de re vide Iuvenalem, Sat. 2. v. 143. et Lipsium, Saturnal. l. 2. c. 8. Assignavit autem Neptuno tridentem Antiquitas, propter triplicem aquarum naturam, liquidam, fecundam et potabilem: vel, ut aliis placet, propter tria aquarum genera, marinam, fluviatilem et stagnantem. Vide Fulgentium; Mytholog. l. 1. Aeschyli Scholiasten. Prooem, Δεσμ. et Io. Meursium, ad illud Lycophronis,Βαληθεὶς ἀπ᾿ ὅχθων τῷ τριονύχῳ δουρὶ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.